Epistola I ad Corinthos*

Caput 11: Versus 19

Oportet et haereses,etc. Non vult nec optat Apostolus esse haereses, sed quia sic futurum est, dicit. Et ad quid hoc sit utile, subdit: Ut non tantum reprobi (qui dicunt:Ego sum Pauli), sed et qui probati sunt, manifesti fiant. Haereses dicit pro his qui dubitant de resurrectione. Scissurae erant pro donis spiritualibus: et hi malo suo prosunt catholicis. Omnes enim inimici Ecclesiae vel errore caecati vel malitia depravati prosunt Ecclesiae: quia si accipiunt potestatem corporaliter affligendi, exercent ejus patientiam. Si vero male sentiendo adversantur, exercent ejus sapientiam.
(* Traductions européennes)